monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 0, 2
Pertinere autem ad rem non puto, quomodo L. Magius, gener T. Livi, declamaverit (quamvis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent sed in soceri ferrent), quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamaverit. transeo istos; quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAURO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. non novi quemquam, cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignoverit. dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe, dum amicitur, discebat. deinde litiganti similior quam agenti cupiebat evocare aliquam vocem adversariorum et in altercationem pervenire; vires suas noverat: nihil erat illo venustius, nihil paratius. genus dicendi antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, ipse voltus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.